![]() |
||
FRONSAthenis Finlandiae 12. – 18.9.2011Athenis Finlandiae – in urbe Jyväskylä Nomen peculiare ’Athenae Finlandiae’, quo Jyväskylä vocatur, iam a decennio 1850 – 1860 originem trahit. Tum enim Elias Lönnrot, scriptor noster nationalis, alteri fautori linguae Finnicae, Wolmar Styrbjörn Schildt, inter alia haec scripsit: ”Tu Schildt, qui istic in urbe Jyväskylä, Athenis Finlandiae, in cunis scientiae et artis, habitas…” Idem Schildt, neologismorum praestantissimus inventor, paulo ante vocabula Finnica ’tiede’ ( = scientia) et ’taide’ (ars) excogitaverat. Iocus ille postea plus ponderis accepit, cum in urbe Jyväskylä primae scholae Finnici sermonis fundatae sunt. Hodie Jyväskylä praecipue urbs universitaria et multarum scholarum necnon sedes conspicua culturae eminet. Inde ab anno 2008 in urbe quotannis sollemnitas ’Athenis Finlandiae’ instituitur, quae imprimis culturae et linguis antiquitatis dedicata est. Cultura antiquitatis popularis fiat Sollemnitas ’Athenis Finlandiae’ egregium est exemplum eventuum culturalium, in quibus elementa historiae et scientiae et artium antiquitatis sine praeiudiciis ita coniunguntur, ut omnia popularia fiant et in moderna forma exponantur. In hac sollemnitate responsa quaeruntur ad ea, quae de cultura et linguis antiquitatis iam diu noscere desideres, sed nondum inveneris, quem de iis consulas. Multiplex programma facili aditu praebemus omnibus, sive culturam antiquam diversosque ramos eius hactenus non cognoverunt sive harum rerum iam peritissimi sunt. Septimana huius sollemnitatis lectiones audire atque cursibus linguarum et seminariis interesse potes necnon expositiones et oblectamenta themati annexa adire. Carpe diem – fac venias et Athenis Finlandiae utilia dulcibus misceas! |
![]() |
|