Sollemnitas ’Athenis Finlandiae’
in urbe Jyväskylä 23. – 28.8.2010
Linguae et hereditas culturalis antiquitatis in urbe Jyväskylä vivunt
In Campo Seminarii Universitatis Jyväskyläensis diebus 23. – 28. 8. 2010 sollemnitas ’Athenis Finlandiae’ instituetur omnibus culturae studiosis aperta. Moderatores eius id sibi proposuerunt, ut linguae et animi cultura antiquitatis Graeco-Romanae quam maxime populares fierent. Praesto erit peculiaris mixtura scientiae et artis et oblectamentorum hereditate culturali antiquitatis nisa. Singulis eventibus minimo pretio licebit interesse, neque a participibus ulla praevia rerum peritia postulabitur. Quamquam Latinitas nimirum haud exiguas in programmate partes aget, tamen paucis rebus exceptis omnia Finnice fient. Iam tertium haec sollemnitas instituenda proprium sibi locum stabilivit inter eventus annuos exeuntis aestatis Jyväskyläensis, eiusque sese protectricem anno 2010 fore pollicita est Tarja Halonen, praesidens rei publicae Finnicae.
Nomen peculiare ‘Athenae Finlandiae’, quo Jyväskylä vocatur, iam a decennio 1850 – 1860 originem trahit. Tum enim Elias Lönnrot, scriptor noster nationalis, alteri fautori linguae Finnicae, Wolmar Styrbjörn Schildt, inter alia haec scripsit: “Tu Schildt, qui istic in urbe Jyväskylä, Athenis Finlandiae, in cunis scientiae et artis, habitas...” Idem Schildt paulo ante vocabula Finnica ‘tiede’ ( = scientia) et ‘taide’ ( = ars) invenerat, et quidem in ipsa urbe Jyväskylä. Iocus ille postea plus ponderis accepit; nam mox in eadem urbe primae scholae sermonis Finnici fundatae sunt. Hodie Jyväskylä praecipue sedes scholarum nota est atque urbs animi cultura insignis.
Sollemnitas ‘Athenis Finlandiae’ participibus occasionem praebet linguas Latinam et Graecam antiquam usu cognoscendi. In cursibus ipsarum linguarum elementa velut praelibantur, ac studia generalia historiae Graeco-Romanae dedicantur necnon hereditati, quam illa tempora antiqua in nostrae quoque aetatis vita reliquerunt. Medio aevo Latinitas lingua erat internationalis prope in iisdem, quae hodie Unione Europaea continentur, terris usurpata, neque ulla fere in iis lingua reperitur, quae vestigiis Latinitatis omnino careat. Suadentibus participibus superiorum sollemnitatum etiam linguae Graecae antiquae stabilis in programmate locus concessus est. Praeceptores et oratores sollemnitatis harum rerum peritissimi sunt.
Aestate anni 2010 thema principale programmatis erit philosophia. In studiis generalibus postmeridianis etiam viva Latinitas medica eminebit. Unus dies viro praeclarissimo Jyväskyläensi Wolmar S. Schildt consecrabitur, cuius natalis ducentesimus eodem anno in urbe peculiaribus festis celebrabitur. In eventu culturali totius populi etiam acroamata musica praebebuntur. Expertae rei crustulariae ardore incensae sunt placentas huius sollemnitatis proprias praeparandi, quibus nomina sunt ‘Athenae’ et ‘Luna lucens’ et quae in cafeis localibus sumi possunt.
Tribus fere mensibus ante sollemnitatem, scilicet exeunte mense Maio, ex urbe Jyväskylä in insulas Graecas iter aereum commune instituetur, cuius participibus occasio erit culturam antiquitatis in iis ipsis, ubi nata est, regionibus cognoscendi.
Ecce personae et paginae interretiales, quas plura noscere cupientes adeant:
www.athenisfinlandiae.com
Societas Musicae et Culturae et Artibus provehendis, Rauno Hänninen,
tel. 0405778427, rauno.hanninen@mukuta.fi
Coordinatrix eventuum Athenis Finlandiae Taru-Maija Heilala-Rasimov,
tel. 0504347754, af@mukuta.fi.
Tervetuloa – Bene adveneritis!
Sollemnitas Athenis Finlandiae iterum prospere celebrata
Sollemnitas Athenis Finlandiae diebus 22. – 29.8.2009 iterum celebrata multitudine et varietate
programmatis tantum sibi favorem conciliavit, ut numerus participum cum eadem sollemnitate
superioris aestatis comparatus plus quam duplicaretur. In praelibationibus linguarum Graecae
antiquae et Latinae ante meridiem et vesperi institutis auditoria usque ad ultimam sedem completa
erant, ac studia generalia gratuita ad hereditatem culturalem antiquitatis pertinentia exspectatione
plus auditorum ad se attraxerunt. Concentus animi Mediterranei plenus, quem Kari Tapio in oeco
auditoribus referto dedit, praesertim feminas usque ad lacrimas permovit.
Quam plurimi homines omnis aetatis et utriusque sexus in aedificia universitatis, quibus nomina
sunt Capitolium et Musica, septimana supra dicta confluxerunt, abeuntesque se aliquanta rerum
culturalium copia locupletatos esse sentiebant. Cantus vespertinus traditionalis Laulu
synnyinseudulle, qui e Castello Aquario Iugi aetate cotidie hora vicesima audiri solet, illa septimana
a choro ‘Studio’, cuius director est Hannu Ikonen, Latine cantatus audiebatur; quem doctor
philosophiae Erkki Palmén Elogium regionis natalis inscribens Latine reddiderat.
Quanti humanismus aestimandus sit, media evolutione mundi continenter oportet memoria
retineamus; namque, ut protectrix officialis sollemnitatis, ministra institutionis publicae Henna
Virkkunen expressis verbis dixit, cum omnia mutantur, ea, quae perpetua sunt plurimumque valent,
praecipuum habent pondus. In urbe Jyväskylä, Athenis Finlandiae, firmissimae sunt radices
culturales, ad quas usque corroborandas haec ipsa sollemnitas tendit. Diurnarii ex octo diversis
terris ad eam participandam huc advecti in ea singulare viderunt exemplum activitatis, qua usi
Jyväskyläenses urbem suam etiam peregrinis pro peculiari sede periegetica commendare possent.
In futuris quoque sollemnitatibus Athenis Finlandiae instituendis eo tendetur, ut unusquisque
participum se ex iis aliquid dulce aut utile accepisse sentiat. Iam aestate anni proxime futuri, 23.–
28.8.2010, ad linguas antiquas et culturam Graeco-Romanam examinandas revertemur. Participibus
hornotinae sollemnitatis, sicut ceteris quoque rei studiosis, occasio erit exeunte mense Maio
(27.5.2010) directo volatu charter nuncupato in insulam Graecam Sciathum proficiscendi, ut ibi in
sedibus authenticis et linguam Graecam antiquam (necnon hodiernam!) fusius cognoscant et suis
oculis loca rerum in celeberrima pellicula cinematographica Mamma Mia gestarum videant.
Paginae interretiales sollemnitatis (www.athenisfinlandiae.com) ultimis mensibus huius anni
continenter recensebuntur, ut quivis ex iis et excerpta eventuum hornotinae sollemnitatis noscat et,
quale programma in proximam aestatem adumbretur, comperiat. Vobis rei studiosis impense
suademus, ut illas paginas non solum crebro legatis, sed ipsi quoque programmati futuro
adumbrando intersitis, quod exempli gratia per formularium electronicum commentariorum in
pagina collocatum fieri poterit.
Denique Societas Musicae et Culturae et Artibus Provehendis sr, quicumque una nobiscum operati
ad sollemnitatem hornotinam bene peragendam aliquantum contulerunt, iis gratias agit quam
maximas atque universos etiam in proxima sollemnitate Athenis Finlandiae 23.–28.8.2010
gratissimos fore hospites declarat. Bene adveneritis!
ATHENIS FINLANDIAE, ID EST GRANIVICI (IN URBE JYVÄSKYLÄ) 22.–29.8.2009
Sollemnitate ATHENIS FINLANDIAE homines omnis aetatis et eruditionis, utriusque sexus, iam iterum ad colloquium invitantur, ut postremam partem amoenissimae aestatis Finnicae in signo Latinitatis – hoc anno etiam Graecitatis antiquae – coniunctim experiantur.
Moderatores sollemnitatis sibi id proposuerunt, ut hae linguae antiquae quam maxime populares fierent. Programma eius est peculiaris mixtura artis et scientiae necnon oblectamentorum hereditate culturali antiquitatis nisa, quae nullam a participibus priorem rerum peritiam postulat. In plurimos eventus liber patet aditus. Latinitas nimirum haud exiguas in programmate partes aget, sed paucis rebus exceptis omnia Finnice fient. Aperta igitur mente in sollemnitatem advenias!
Quare ”Athenis Finlandiae” neque exempli gratia “Spartae”? Quoniam Elias Lönnrot, Fennomanes et verbificator, quondam amico Wolmar Schildt, alteri verbificatori et zelatori Finno, scripsit: ”Tu quidem Schildt, qui istic Granivici, Athenis Finlandiae, in cunis scientiae et artis, habitas.” Nam paulo ante Schildt verba Finnica tiede (scientia) et taide (ars) Granivici invenerat. Iocus ille postea plus ponderis accepit, cum Granivici pueris primum lyceum Finnici sermonis fundatum est, puellis quoque schola, seminarium praeceptoribus instituendis, universitas quae vocatur aestiva, academia paedagogica, postea plena universitas scientiarum, sollemnitas Aestas Granivici (Jyväskylän Kesä), quae multitudinem eventuum aestivorum genuit ubique in Paeninsula Finnica, ”in omnibus fere vallibus et insulis” patriae nostrae.
Par sollemnitas sui generis – interiori terrae lacuum et Latinitati Europaeae dedicata – primum medio mense Augusto anni proxime praeteriti (14.–16.8.2008) celebrata est lucente luna Augusta.
Copyright: ViihdeSallap oy
Musiikin, Kulttuurin ja Taiteen Edistämisyhdistys ry
mukutary(at)mukuta.fi
(kaikki oikeudet muutoksiin pidätetään)
(all rights reserved)